[1] Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectansper Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum
Sextium legatos dilectum habere instituit; simul ab Gnaeo Pompeio proconsulepetit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei
publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramentorogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci iuberet,
magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantasvideri Italiae facultates ut, si quid esset in bello
detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam maioribusaugeri copiis posset. Quod cum Pompeius et rei
publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos dilectu tribusante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus
duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Quinto Titurio amiserat, etceleritate et copiis docuit, quid populi Romani
disciplina atque opes possent.

[2] Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos aTreveris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et
pecuniam polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non possent,ulteriores temptant. Inventis nonnullis civitatibus
iureiurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibisocietate et foedere adiungunt. Quibus rebus
cognitis Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos acMenapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis
esse in armis, Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisquecivitatibus consilia communicare, a Treveris
Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello cogitandumputavit.

[3] Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactislegionibus de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam
illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numerocapto atque ea praeda militibus concessa
vastatisque agris in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Eoceleriter confecto negotio rursus in hiberna legiones
reduxit. Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, cum reliquipraeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium
belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur,concilium Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erant
hi Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilioafuisse existimabantur. Hac re pro suggestu
pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisqueitineribus eo pervenit.

[4] Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consilifuerat, iubet in oppida multitudinem convenire. Conantibus, priusquam
id effici posset, adesse Romanos nuntiatur. Necessario sententia desistuntlegatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt:
adeunt per Aeduos, quorum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesarpetentibus Aeduis dat veniam excusationemque
accipit, quod aestivum tempus instantis belli, non quaestionis esse arbitrabatur.Obsidibus imperatis centum hos Aeduis
custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usideprecatoribus Renis, quorum erant in clientela: eadem
ferunt responsa. Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.

[5] Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellumTreverorum et Ambiorigis insistit. Cavarinum cum equitatu
Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quodmeruerat, odio civitatis motus exsistat. His rebus
constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esseconcertaturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat.
Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti,qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos
numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treverosvenisse Germanis in amicitiam cognoverat.
Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret, nedesperata salute aut se in Menapios abderet aut
cum Transrhenanis congredi cogeretur. Hoc inito consilio totius exercitusimpedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque
legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque inMenapios proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci
praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.

[6] Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et MarcoCrasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia
vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus rebuscoacti Menapii legatos ad eum pacis petendae
causa mittunt. Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, siaut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis
recepissent. His confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis locoin Menapiis relinquit; ipse in Treveros
proficiscitur.

[7] Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactispeditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in
eorum finibus hiemaverat, adoriri parabant, iamque ab eo non longius bidui viaaberant, cum duas venisse legiones missu
Caesaris cognoscunt. Positis castris a milibus passuum XV auxilia Germanorumesspectare constituunt. Labienus hostium
cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatempraesidio quinque cohortium impedimentis relicto
cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur etmille passuum intermisso spatio castra
communit. Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisquepraeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in
animo neque hostes transituros existi mabat. Augebatur auxiliorum cotidie spes.Loquitur in concilio palam, quoniam Germani
appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium nondevocaturum et postero die prima luce castra moturum.
Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno Gallorum equitum numerononnullos Gallicis rebus favere natura cogebat.
Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quid sui sitconsili proponit et, quo facilius hostibus timoris det
suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudocastra moveri iubet. His rebus fugae similem
profectionem effecit. Haec quoque per exploratores ante lucem in tantapropinquitate castrorum ad hostes deferuntur.

[8] Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cumGalli cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus
dimitterent–longum esse per territis Romanis Germanorum auxilium exspectare,neque suam pati dignitatem ut tantis copiis tam
exiguam manum praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant–flumentransire et iniquo loco committere proelium
non dubitant. Quae fore suspicatus Labienus, ut omnes citra flumen eliceret,eadem usus simulatione itineris placide
progrediebatur. Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo quodamcollocatis “Habetis,” inquit, “milites, quam
petistis facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis: praestate eandemnobis ducibus virtutem, quam saepe numero
imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec coram cernere existimate.”Simul signa ad hostem converti aciemque dirigi
iubet, et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites adlatera disponit. Celeriter nostri clamore sublato pila
in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem quos fugere credebant infestissignis ad se ire viderunt, impetum modo ferre non
potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt. QuosLabienus equitatu consectatus, magno numero
interfecto, compluribus captis, paucis post diebus civitatem recepit. NamGermani qui auxilio veniebant percepta Treverorum
fuga sese domum receperunt. Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionisauctores fuerant, comitati eos ex civitate
excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio demonstravimus,principatus atque imperium est traditum.

[9] Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus decausis Rhenum transire constituit; quarum una erat, quod auxilia
contra se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. Hisconstitutis rebus paulum supra eum locum quo
ante exercitum traduxerat facere pontem instituit. Nota atque instituta rationemagno militum studio paucis diebus opus efficitur.
Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motusoreretur, reliquas copias equitatumque traducit. Vbii,
qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa adeum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex
sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam: petunt atque orant utsibi parcat, ne communi odio Germanorum
innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, darepollicentur. Cognita Caesar causa reperit ab Suebis
auxilia missa esse; Vbiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebosperquirit.

[10] Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebosomnes in unum locum copias cogere atque eis nationibus quae sub
eorum sint imperio denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. Hiscognitis rebus rem frumentariam providet, castris
idoneum locum deligit; Vbiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris inoppida conferant, sperans barbaros atque
imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionemposse deduci; mandat, ut crebros exploratores
in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant. Illi imperata faciunt etpaucis diebus intermissis referunt: Suebos
omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibussuis sociorumque copiis, quas coegissent,
penitus ad extremos fines se recepisse: silvam esse ibi infinita magnitudine,quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus
pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscisiniuriis incursionibusque prohibere: ad eius
initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.

[11] Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum essevidetur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae
nationes inter sese proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atquein omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in
singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui summamauctoritatem eorum iudicio habere
existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumqueredeat. Itaque eius rei causa antiquitus
institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentio rem auxili egeret: suosenim quisque opprimi et circumveniri non patitur,
neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratioest in summa totius Galliae: namque omnes civitates
in partes divisae sunt duas.

[12] Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principeserant Aedui, alterius Sequani. Hi cum per se minus valerent, quod
summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae,Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant
eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. Proeliis verocompluribus factis secundis atque omni nobilitate
Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium abAeduis ad se traducerent obsidesque ab eis
principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanosconsili inituros et partem finitimi agri per vim
occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. Qua necessitateadductus Diviciacus auxili petendi causa
Romam ad senatum profectus infecta re redierat. Adventu Caesaris factacommutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis,
veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui sead eorum amicitiam adgregaverant, meliore
condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratiadignitateque amplificata Sequani principatum
dimiserant. In eorum locum Remi successerant: quos quod adaequare apud Caesaremgratia intellegebatur, ei, qui propter
veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis inclientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et
novam et repente collectam auctoritatem tene bant. Eo tum statu res erat, utlonge principes haberentur Aedui, secundum locum
dignitatis Remi obtinerent.

[13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numeroatque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum
habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cumaut aere alieno aut magnitudine tributorum aut
iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eademomnia sunt iura, quae dominis in servos. Sed de
his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinisintersunt, sacrificia publica ac privata procurant,
religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causaconcurrit, magnoque hi sunt apud eos honore.
Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quodest admissum facinus, si caedes facta, si de
hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasqueconstituunt; si qui aut privatus aut populus eorum
decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima.Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac
sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quidex contagione incommodi accipiant, neque
his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibusdruidibus praeest unus, qui summam inter eos
habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitatesuccedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum,
nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore infinibus Carnutum, quae regio totius Galliae media
habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversiashabent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque
parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esseexistimatur, et nunc, qui diligentius eam rem
cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.

[14] Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cumreliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent
immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinamconveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur.
Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos indisciplina permanent. Neque fas esse
existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisquerationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de
causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velintneque eos, qui discunt, litteris confisos minus
memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarumdiligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In
primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortemtransire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem
excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorummotu, de mundi ac terrarum magnitudine, de
rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventutitradunt.

[15] Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquodbellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis
accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent),omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est
genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet.Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.

[16] Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus,atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique
in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut seimmolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia
druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non possedeorum immortalium numen placari arbitrantur,
publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudinesimulacra habent, quorum contexta viminibus
membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimanturhomines. Supplicia eorum qui in furto aut
in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus essearbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit,
etiam ad innocentium supplicia descendunt.

[17] Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurimasimulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum
atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximamarbitrantur. Post hunc Apollinem et
Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam reliquae gentes, habentopinionem: Apollinem morbos depellere,
Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestiumtenere, Martem bella regere. Huic, cum proelio
dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cumsuperaverunt, animalia capta immolant reliquasque res
in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumuloslocis consecratis conspicari licet; neque saepe
accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut positatollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium
cum cruciatu constitutum est.

[18] Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idqueab druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis
temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum etannorum initia sic observant ut noctem dies
subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quodsuos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae
sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate inpublico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.

[19] Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomineacceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus
communicant. Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur:uter eorum vita superarit, ad eum pars
utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti inliberos, vitae necisque habent potestatem; et
cum paterfamiliae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et,de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus
in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibustormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt
pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuissearbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac
paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esseconstabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.

[20] Quae civitates commodius suam rem publicam administrareexistimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica
a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quoalio communicet, quod saepe homines
temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et desummis rebus consilium capere cognitum est.
Magistratus quae visa sunt occultant quaeque esse ex usu iudicaveruntmultitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui
non conceditur.

[21] Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam nequedruides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis
student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibusiuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam,
reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiisrei militaris consistit: ab parvulis labori ac
duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suosferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires
nervosque confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae notitiamhabuisse in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla
est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus autparvis renonum tegimentis utuntur magna corporis
parte nuda.

[22] Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus inlacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam agri modum certum
aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulosgentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt,
quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transirecogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua
consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos finesparare studeant, potentioresque humiliores
possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandosaedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re
factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cumsuas quisque opes cum potentissimis aequari
videat.

[23] Civitatibus maxima laus est quam latissime circum sevastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant,
expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; simulhoc se fore tutiores arbitrantur repentinae
incursionis timore sublato. Cum bellum civitas aut illa tum defendit aut infert,magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque
habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sedprincipes regionum atque pagorum inter suos ius
dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quae extrafines cuiusque civitatis fiunt, atque ea
iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. Atque ubiquis ex principibus in concilio dixit se ducem fore,
qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ei qui et causam et hominem probantsuumque auxilium pollicentur atque ab
multitudine collaudantur: qui ex his secuti non sunt, in desertorum acproditorum numero ducuntur, omniumque his rerum
postea fides derogatur. Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causaad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos
habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.

[24] Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtutesuperarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique
inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniaesunt loca circum Hercyniam silvam, quam
Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniamappellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque
ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamquehabet iustitiae et bellicae laudis opinionem.
Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodemvictu et cultu corporis utuntur; Gallis autem
provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atqueusus largitur, paulatim adsuefacti superari
multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.

[25] Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est,latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest,
neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorumfinibus rectaque fluminis Danubi regione
pertinet ad fines Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsus diversis abflumine regionibus multarumque gentium fines
propter magnitudinem adtingit; neque quisquam est huius Germaniae, qui se autadisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum
iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit: multaque in ea generaferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa
non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae prodendavideantur haec sunt.

[26] Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter auresunum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota
sunt, cornibus: ab eius summo sicut palmae ramique late divunduntur. Eadem estfeminae marisque natura, eadem forma
magnitudoque cornuum.

[27] Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimiliscapris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt
mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietiscausa procumbunt neque, si quo adflictae casu
conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus:ad eas se applicant atque ita paulum modo
reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum avenatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco
aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earumstantium relinquatur. Huc cum se consuetudine
reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.

[28] Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi suntmagnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri.
Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quamconspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos
interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationisexercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis
in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuesceread homines et mansuefieri ne parvuli
quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multum anostrorum boum cornibus differt. Haec studiose
conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis propoculis utuntur.

[29] Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebossese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra
demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit nonprogredi longius; sed, ne omnino metum reditus sui
barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partemultimam pontis, quae ripas Vbiorum contingebat, in
longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrimtabulatorum quattuor constituit praesidiumque
cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibusfirmat. Ei loco praesidioque Gaium
Volcatium Tullum adulescentem praefecit. Ipse, cum maturescere frumentainciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per
Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusqueTreverorum ad Nervios pertinet milibusque
amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omniequitatu praemittit, si quid celeritate itineris
atque opportunitate temporis proficere possit; monet, ut ignes in castris fieriprohibeat, ne qua eius adventus procul significatio
fiat: sese confestim subsequi dicit.

[30] Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contraqueomnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes
deprehendit: eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucisequitibus esse dicebatur. Multum cum in
omnibus rebus tum in re militari potest fortuna. Nam magno accidit casu ut inipsum incautum etiam atque imparatum incideret,
priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam fama ac nuntius adferretur:sic magnae fuit fortunae omni militari
instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis equisque comprehensis ipsumeffugere mortem. Sed hoc quoque factum
est, quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, quivitandi aestus causa plerumque silvarum atque
fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius angusto in locopaulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. His
pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt.Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum
multum fortuna valuit.

[31] Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quodproelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino
equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubiumest. Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi
quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentespaludes profugit; qui proximi Oceano fuerunt,
his insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt: multi ex suisfinibus egressi se suaque omnia alienissimis
crediderunt. Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorigeconsilium inierat, aetate iam confectus, cum
laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatusAmbiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius
magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.

[32] Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, quisunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt
oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citraRhenum, unam esse causam iudicaret:
nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Caesar exploratare quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones
ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fineseorum se violaturum negavit. Tum copiis in tres
partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit. Id castellinomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum
finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant. Hunc cumreliquis rebus locum probabat, tum quod
superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret.Praesidio impedimentis legionem quartamdecimam
reliquit, unam ex eis tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. Eilegioni castrisque Quintum Tullium Ciceronem
praeficit ducentosque equites attribuit.

[33] Partito exercitu Titum Labienum cum legionibus tribus adOceanum versus in eas partes quae Menapios attingunt proficisci
iubet; Gaium Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae adAduatucos adiacet depopulandam mittit; ipse
cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasqueArduennae partis ire constituit, quo cum paucis
equitibus profectum Ambiorigem audiebat. Discedens post diem septimum sesereversurum confirmat; quam ad diem ei legioni
quae in praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat. Labienum Treboniumquehortatur, si rei publicae commodo facere
possint, ad eum diem revertantur, ut rursus communicato consilio exploratisquehostium rationibus aliud initium belli capere
possint.

[34] Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, nonoppidum, non praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes
partes dispersa multitudo. Vbi cuique aut valles abdita aut locus silvestris autpalus impedita spem praesidi aut salutis aliquam
offerebat, consederat. Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque resdiligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda
(nullum enim poterat universis perterritis ac dispersis periculum accidere), sedin singulis militibus conservandis; quae tamen ex
parte res ad salutem exercitus pertinebat. Nam et praedae cupiditas multoslongius evocabat, et silvae incertis occultisque
itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici stirpemque hominumsceleratorum interfici vellet, dimittendae plures
manus diducendique erant milites; si continere ad signa manipulos vellet, utinstituta ratio et consuetudo exercitus Romani
postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi etdispersos circumveniendi singulis deerat audacia. Vt
in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat providebatur,ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi
omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimentonoceretur. Dimittit ad finitimas civitates nuntios
Caesar: omnes ad se vocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius insilvis Gallorum vita quam legionarius miles
periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore stirps acnomen civitatis tollatur. Magnus undique numerus
celeriter convenit.

[35] Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesqueappetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta
legionemque reverti constituerat. Hic quantum in bello fortuna possit et quantosadferat casus cognosci potuit. Dissipatis ac
perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modocausam timoris adferret. Trans Rhenum ad
Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari.Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt
proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes supradocuimus. Transeunt Rhenum navibus ratibusque
triginta milibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumqueab Caesare relictum: primos Eburonum fines
adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius suntcupidissimi barbari, potiuntur. Invitati praeda
longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvaemorantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis
quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.Atque unus ex captivis “Quid vos,” inquit,
“hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam essefortunatissimos? Tribus horis Aduatucam venire potestis:
huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut nemurus quidem cingi possit, neque quisquam
egredi extra munitiones audeat.” Oblata spe Germani quam nacti erantpraedam in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam
contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.

[36] Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cumsumma diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem
quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens denumero dierum Caesarem fidem servaturum,
quod longius progressum audiebat, neque ulla de reditu eius fama adferebatur,simul eorum permotus vocibus, qui illius
patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi nonliceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo
novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletishostibus in milibus passuum tribus offendi posset,
quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castraunus omnino collis intererat. Complures erant ex
legionibus aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiterCCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea
multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, factapotestate sequitur.

[37] Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniuntprotinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in
castra irrumpere conantur, nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quamcastris appropinquarent, usque eo ut qui sub vallo
tenderent mercatores recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes nostrire nova perturbantur, ac vix primum impetum
cohors in statione sustinet. Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, siquem aditum reperire possent. Aegre portas nostri
tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. Totis trepidaturcastris, atque alius ex alio causam tumultus
quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque conveniatprovident. Alius iam castra capta pronuntiat, alius
deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit; pleriquenovas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et
Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt. Talitimore omnibus perterritis confirmatur opinio
barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium. Perrumperenituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam
ex manibus dimittant.

[38] Erat aeger cum praesidio relictus Publius SextiusBaculus, qui primum pilum ad Caesarem duxerat, cuius mentionem
superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. Hic diffisussuae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo
prodit: videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit arma aproximis atque in porta consistit. Consequuntur
hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat: paulisper una proeliumsustinent. Relinquit animus Sextium gravibus
acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur. Hoc spatio interpositoreliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus
consistere audeant speciemque defensorum praebeant.

[39] Interim confecta frumentatione milites nostri clamoremexaudiunt: praecurrunt equites; quanto res sit in periculo
cognoscunt. Hic vero nulla munitio est quae perterritos recipiat: modoconscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum
militum centurionesque ora convertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. Nemoest tam fortis quin rei novitate perturbetur.
Barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt: redisse primo legionescredunt, quas longius discessisse ex captivis
cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.

[40] Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriterdeiecti se in signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos
perterrent milites. Alii cuneo facto ut celeriter perrumpant censent, quoniamtam propinqua sint castra, et si pars aliqua
circumventa ceciderit, at reliquos servari posse confidunt; alii, ut in iugoconsistant atque eundem omnes ferant casum. Hoc
veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus. Itaqueinter se cohortati duce Gaio Trebonio, equite
Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque adunum omnes in castra perveniunt. Hos
subsecuti calones equitesque eodem impetu militum virtute servantur. At ei quiin iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rei
militaris percepto neque in eo quod probaverant consilio permanere, ut se locosuperiore defenderent, neque eam quam prodesse
aliis vim celeritatemque viderant imitari potuerunt, sed se in castra recipereconati iniquum in locum demiserunt. Centuriones,
quorum nonnulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa insuperiores erant ordines huius legionis traducti,
ne ante partam rei militaris laudem amitterent, fortissime pugnantesconciderunt. Militum pars horum virtute summotis hostibus
praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa periit.

[41] Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostrosiam constitisse in munitionibus videbant, cum ea praeda quam in
silvis deposuerant trans Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam postdiscessum hostium terror ut ea nocte, cum Gaius
Volusenus missus cum equitatu ad castra venisset, fidem non faceret adesse cumincolumi Caesarem exercitu. Sic omnino
animos timor praeoccupaverat ut paene alienata mente deletis omnibus copiisequitatum se ex fuga recepisse dicerent neque
incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent. Quem timoremCaesaris adventus sustulit.

[42] Reversus ille eventus belli non ignorans unum, quodcohortes ex statione et praesidio essent emissae, questus ne minimo
quidem casu locum relinqui debuisse, multum fortunam in repentino hostiumadventu potuisse iudicavit, multo etiam amplius,
quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset. Quarum omniumrerum maxime admirandum videbatur, quod
Germani, qui eo consilio Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur,ad castra Romanorum delati optatissimum
Ambiorigi beneficium obtulerunt.

[43] Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coactonumero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes
vici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda exomnibus locis agebatur; frumenta non solum tanta
multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atqueimbribus procubuerant ut, si qui etiam in
praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopiapereundum videretur. Ac saepe in eum locum
ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigemin fuga circumspicerent captivi nec plane
etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque infinitolabore suscepto, qui se summam ab Caesare
gratiam inituros putarent, paene naturam studio vincerent, semperque paulum adsummam felicitatem defuisse videretur, atque
ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regionespartesque peteret non maiore equitum praesidio quam
quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat.

[44] Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarumcohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in
eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habereinstituit et de Accone, qui princeps eius
consili fuerat, graviore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit.Nonnulli iudicium veriti profugerunt. Quibus
cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas inLingonibus, sex reliquas in Senonum finibus
Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituerat,in Italiam ad conventus agendos profectus est.